BOLETÍN DA REAL ACADEMIA GALEGA
Estudios e investigacións sobre o P. Sarmiento
EXPOSTULATIO CUM MORTE OB INTERITUM MI . PATRIS MARTINI SARMIENTO R
Saeva mors, quae tua acuta falce cuncta animalia, cùm ratione utentia, tùm rationis expertia non desinis amputare; [imo etiam ipsam perimis naturam](1), diram, et abominandan magnopere te contemplor, [cum in eos quos tollis de medio, talia moliaris. Attamen de his utique tibi propriis, dum vice tua funesto singularis mortalium fungeris officio, tecum non expostulo; tunc vero te, nocendi modum excedentem, incuso, cum èo procedas impotentiae, ut non solum in ex tinctos, verum etiam in superstites, charissimo, communique bono orbatos, crudelis grasseris] (2). Ita nobiscum, ¡o maximè inmitis Parca! nemini parcens, durè nuper egisti, vivis subducens, ¡ah quem virum!, divinarum, humanarumque rerum inter aequales suos peritissimun, ipsius instituti praeclari maximum ornamentum, uno verbo, Reverendum Patrem MARTINUM, cognomine SARMIENTO. Quod cognomen, si quando conveniunt rebus nomina suis, in hominem aptissimè convenire manifestum est. Etenim hoc frugiferum SARMENTUM, ex generosis Gallaicorum plantis germinatum, et ex sua vite decerptum, in amoenum (3) Divi BENEDICTI Monachorum Viridarium fuit traductum: ubi validis ac proceris fulcris, instar Libani Cedrorum, adhaerescens in altissimam arborem assurrexit, quam verè Scientiarum arborem possumus appellare. Siquidem ea procera, patulaque arbor, in multos, et ingentes (4) ramos fuit expansa, quorum singuli suavissima doctrinarum (5) poma, non unius sed omnigenis, variique saporis, foecundissimè ferebant; ita ut aliis Theologiae, aliis Philosophiae, his Physiologiae, illis Cosmographiae quibusdam Astronomiae, alteris Historices, ac caeterarum Scientiarum, et Artium nobilium genuinus sapor inesset. Ipsae quoque, quibus tanta convestiebatur arbor, pulcherrimae frondes, nullatenus erant infructuosae, [quippe quae varios inscribebantur characteres] (6) linguae Latiae, Graecae, Hebraicae, Caldaicae, Syriacae, et Arabicae [uerum sensum indicantes] (7). Nimirum quem admodum (8) papyrus multa, ac varia dicitur Aegyptiis quondam praebuisse ad humanos usus perutilia, ita haec arbor inversa singula, hominibus erudiendis apta, nobis suppeditabat. [Nae Cicero, si nostram in aetatem incidisset, vehementius, quam dum Sapionem, ac ipsius Stirpem mirabatur, quondam exclamavit, in praesentia nobiscum exclamaret: ¡O generosam Stirpem!, et tamquam in unam arborem plura genera, sic in unum hominem multorum insitam, atque illuminatam Sapientiam] (9). Talia Patri SARMIENTO congruenter accomodantur, qui praeterea fuit diligentissimus antiquitatis investigator, eamque tan evidenter habuit cognitam, quam si Priscorum temporibus ipsi vivere contigisset. Ita demum omnim, cùm Neotericorum, tùm veterum Doctrinas animo fuit assequutus, ut non ab ipsis didicisee, sed eos ipsos has docere posse videretur. [Sed jam de Scientiis valde multis, quarum in hominem fecimus jacturam sileamus: nam si hoc modo volumus singulas desiderare, non modo querendi, sed ne lugendi quidem finem reperiemus] (10). Usque adeo Libitina, magno detrimento, tristia majore (11) nos affecisti, cum (12) talis, tantique Viri animam exhorbares (13): qui sane triste nobis sui reliquit desiderium. Ast ne exultes atrocissima, hoc enim nobis, hujus Viri mortem dolentibus, superst solatii (14), quòd moriens, postquam maturitatem, et extremam senectutem attigisset, multijugem vero doctrinam ejus, cùm viva voce docendo, tùm scriptis mandansdo tradidisset, numquam nobis esse commodus intermittet. Hunc in modum, teterrima parcarum Atrope, [nostras Vir insignis, te triumphavit] (15), si quodammodo (16) mortalibus de te licet agere triumphum, quippequi (17) gloriosae vitae cursum honestissimè cucurrit, more eorum qui, ut Herodotus in Urania tradit, [in Lampedo phoriis ad Vulcanum honorandum celebratis] (18), accensas faces ad metam usque deferebat: videlicet, cum (19) hic cursor strenuus in Minervae ludis, Mantuae Carpetanorum, Athenis simillimae, peractis, palman praerripuisset, non prius acursus (20) meta decessit, quam facem ignitam, hoc est (21) doctrinarum lumen, [quarum orbem planè confecisset] (22), subeuntibus tradisset conservandam, ut canit Lucretius: Et quasi cursores vitai lampada tradunt. Quae cum ita sint, hujus egregii viri nomen celebratissimum, [de nomine, ac dignitate gentis Hispanicae benemeriti] 23, in eorum, qui maximam apud Graecos gloriam sunt adepti, quibus Romani summos habuerunt honores, quos potissimun Europa miratur in praesentia, numerum referendum, quamdiu stabunt litterarum amatores, integrum, [quamtumvis invita sit parca manebit] (24). Haec Josephus Labrada (qui eadem Graeca fecit, typorum autem Graecorum penuria non excudit)] (25) in Regia (26) Academia Compostellana Grammatices ludi Magister, [conscripsit.]. (27) Transcrición da 1a edición da Expostulatio (X. R. Barreiro F.).
Nº 363 42